라틴어 문장 검색

Ergo se totam concedens uirgo labori, Duriciem ferri temptat mollire, rigorem Flectere, torporem delere, fugare stuporem, Vt, ferri delicta domans, exemplet in axem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 4:31)
Hic rerum nouitas, rerum decus, unica rerum Forma, decor mundi uisum demulcet euntis Virginis et cantus species noua debriat aurem, Sed parco tamen auditu sonituque minore Concipit illa sonum, certa tamen imbibit aure, Qualiter iste sonus cythare celestis obesis Vocibus expirat, ubi lune spera remisso Suspirat cantu, rauce sonat, immo sonando Pene silet, languetque sonans, neruique iacentis Inferius gerit illa uicem, cordamque minorem Reddit et in cythara sedere uix illa meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 20:3)
Sed quoniam tantum circa terrena potentis Nature uiget officium languetque potestas, In superis nil iuris habens animamque creare Nescia, quam sola pictoris dextra superni Format et in nullo Nature iura requirit, Hac racione diu nitens multumque reluctans, Huc agor et superos perquiro sola recessus, Quo possim conferre Deo quod concipit ipsa Nature racio, quod uirtus optat, ut ipsum Velle Dei nostrum confirmet uelle precesque Audiat et nostris aspiret gracia uotis:
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 12:8)
Nec mirum si cedit ad hec Prudencia, que sic Excedunt matris Nature iura, quod eius Exuperant cursus, ad que mens defficit, heret Intellectus, hebet racio, sapiencia nutat, Tullius ipse silet, mutescit musa Maronis, Languet Aristotiles, Ptholomei sensus obumbrat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:20)
Hec mulier, motu proprio precibusque sororis Tacta, mouet gressus illuc ubi lesa sopore Letargi languet Fronesis mortisque figuram Exemplans, moritur uiuens et mortua uiuit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:1)
Cum talis nequeat medicina refellere morbum Nec tantum ualeat morbi superare uigorem, Celesti confecta manu, condita sapore, Mellifluo gustu mellita, suauis odore, Secretas redolens species, terrena repellens Condimenta, nouum celi thimiama propinans, Exquisita datur languenti pocio, totum Que corpus peragrat, uitalia circuit, intrat Venas, disquirit neruos penetratque medullas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 4:9)
Iste calor perimit peccati frigora, flammas Ire, torporis hyemes Venerisque calorem.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:28)
Nature langueret opus penitusque iaceret Incultum, ueteris retinens fastidia masse, Ni tua mature firmaret dextera factum Infirmamque manum regeret, conduceret huius Scribentis calamum, lapsum suppleret euntis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:9)
Hiis donis ditans facturam, factor eandem Commendat Fronesi, monet hanc et precipit, addens Preceptis monitisque minas, ne tanta remisse Conseruet commissa sibi, sed caucius illam Conducat, meliore uia moderata meatum, Ne uel Saturni glaciali frigore tacta Senciat algorem nimium, uel Martis in estu Torreat, aut dulci pruritu lesa Dyones Langueat, aut lune fluitet torrentibus acta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 16:1)
hie languet hebes dum fulgurat ille.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:11)
Pars moritur quam pallor habet, qua gracia uultus Expirat, languet facies et forma liquescit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:13)
Ergo dolos languere dolet gemitusque silere Ingemit atque suos luget torpescere luctus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 8:4)
Cogitur ergo mori iamdudum mortua mundo Pauperies nec mors animum predatur in illa, Sed pocius mens una manet languetque repensa Mors a mente minor, multumque diuque resistit Mens morti, tandemque simul cum morte recedit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:15)
Ergo Quies Penam, Sacies Ieiunia, Curas Pax fugat, Esuriem deuicit Copia, languet Vbertate Sitis et uicta Carencia cedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:22)
Quamuis pigra foret, quamuis longeua Senectus, Quamuis delirans, quamuis torpore fatiscens, Prona tamen calet in bello, iuuenescit in armis, Nec baculi iam querit opem, suffulta furore, Nec regimen poscit que substentatur ab ira, Debilitate potens, morbo robusta, dolore Diues, segnicie fortis, pigredine prompta.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION